monumenta.ch > Augustinus > 18.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VII., , 17. <<<    

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VII., 18.

1 Homines autem non intelligentes, quod ait ipse Apostolus, Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III, 28); putaverunt eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi male vivat et bona opera non habeat.
2 Quod absit ut sentiret Vas electionis: qui cum dixisset quodam loco, In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; mox addidit, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6).
3 Ipsa est fides quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus: nam et ipsi, sicut dicit apostolus Iacobus, credunt et contremiscunt (Iacobi II, 19); sed non bene operatur.
4 Non ergo habent istam fidem ex qua iustus vivit, id est, quae per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus vitam aeternam secundum opera eius.
5 Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est, et dilectio, propterea idem ipse Doctor Gentium, etiam ipsam vitam aeternam gratiam nuncupavit.
Augustinus HOME

bnf12205.30