Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VII., 17.
1 | Postremo dixit, Fidem servavi; sed ille hoc dixit, qui alibi ait, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). |
2 | Non enim dixit, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem: hinc ostendens etiam ipsam fidem haberi nisi Deo miserante non posse, et esse donum Dei. |
3 | Quod apertissime docet, dicens, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est. |
4 | Possent enim dicere, Ideo accepimus gratiam, quia credidimus; tanquam sibi fidem tribuentes, gratiam Deo: propter hoc Apostolus cum dixisset, per fidem; et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est. |
5 | Rursus, ne dicerent suis operibus se donum tale meruisse, continuo subiecit, Non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). |
6 | Non quia negavit aut evacuavit opera bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera eius (Rom. II, 6): sed quia opera sunt ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis opera iustitiae, a quo est ipsa fides, de qua dictum est, Iustus ex fide vivit (Habac. II, 4). |