Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VII., 16.
1 | Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit coronam iustitiae redditurum iudicem iustum, et videamus utrum merita ipsius tanquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint Dei. |
2 | Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. |
3 | Primo ista bona opera, si non ea praecessissent cogitationes bonae, nulla essent. |
4 | Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus dicat: ait enim scribens ad Corinthios, Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). |
5 | Deinde singula inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certavi. |
6 | Quaero qua virtute certaverit; utrum quae illi ex semetipso fuerit, an quae desuper data sit. |
7 | Sed absit ut tantus doctor ignoraverit legem Dei, cuius vox est in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere virtutem (Deut. VIII, 17, 18). |
8 | Quid autem prodest bonum certamen, nisi sequatur victoria? Et quis dat victoriam, nisi ille de qua dicit ipse, Gratias Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum (I Cor. XV, 57)? Et alio loco cum commemorasset testimonium de Psalmo, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis; subiecit atque ait, Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Psal. XLIII, 22; Rom. VIII, 36, 37): non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos. |
9 | Deinde dixit, Cursum consummavi: sed ille hoc dixit, qui alio loco dicit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). |
10 | Quae sententia nullo modo potest etiam sic converti ut dicatur, Non miserentis Dei, sed volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere. |