Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VI., 15.
1 | Sed cum dicunt Pelagiani hanc esse solam non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur; illam vero quae datur in fine, id est, aeternam vitam, meritis nostris praecedentibus reddi: respondendum est eis. |
2 | Si enim merita nostra sic intelligerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia: quoniam vero merita humana sic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Prorsus talia cogitanti verissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non merita tua; si tibi a te ipso, non ab illo sunt merita tua. |
3 | Haec enim si talia sunt, mala sunt; quae non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt; quia sicut dicit apostolus Iacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iacobi I, 17). |
4 | Unde dicit et Ioannes praecursor Domini, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Ioan. III, 27): utique de coelo, unde etiam venit Spiritus sanctus, quando Iesus ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). |
5 | Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tanquam merita tua, sed tanquam dona sua. |