Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VI., 14.
1 | Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certe invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis: videamus quid dicat sua iam propinquante passione, scribens ad Timotheum. |
2 | Ego enim iam immolor, inquit, et tempus resolutionis meae instat. |
3 | Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. |
4 | Ista utique iam merita sua bona commemorat; ut post bona merita consequatur coronam, qui post merita mala consecutus est gratiam. |
5 | Denique attendite quid sequatur: Superest, inquit, mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex (II Tim. IV, 6-8). |
6 | Cui redderet coronam iustus iudex, si non donasset gratiam misericors pater? Et quomodo esset ista corona iustitiae, nisi praecessisset gratia quae iustificat impium? Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur? |