monumenta.ch > Augustinus > 13.
>>> Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VI., 14.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT VI., 13.

1 His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie dari videmus.
2 Sed plane cum data fuerit, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen: nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero arbitrio.
3 Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona, debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo, Adiutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9).
4 Dicendo, ne derelinquas me, ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni valet ipse per se: unde et ille ait, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum.
5 Putaverat enim suum fuisse bonum, quod ei sic abundabat, ut non moveretur: sed ut ostenderetur illi, cuius esset illud, de quo tanquam suo coeperat gloriari, paululum gratia deserente admonitus dicit, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8).
6 Ideo necessarium est homini, ut gratia Dei non solum iustificetur impius, id est, ex impio fiat iustus, cum redduntur ei bona pro malis; sed etiam cum fuerit iam iustificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat.
7 Propter hoc scriptum est in Cantico canticorum de ipsa Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suum (Cant. VIII, 5)? Dealbata est enim quae per se ipsam alba esse non posset.
8 Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per prophetam dicit, Si fuerint peccata vestra ut phoenicium, sicut nivem dealbabo (Isai. I, 18)? Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur: iam vero alba facta, bene ambulat; sed si super eum a quo dealbata est, perseveranter incumbat.
9 Propter quod et ipse Iesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5).
Augustinus HOME

bnf12205.27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik