monumenta.ch > Augustinus > 12.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT V., , 11. <<<    

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT V., 12.

1 Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam: unde dicit, Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei.
2 Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo: ideoque secutus adiunxit, Sed gratia Dei sum id quod sum.
3 Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit, et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi.
4 Hoc enim liberum arbitrium hominis exhortatur et in aliis, quibus dicit, Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1).
5 Utquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, continuo cum dixisset, Gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi; subiunxit atque ait, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10): id est, non solus, sed gratia Dei mecum: ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo.
6 Ut autem de coelo vocaretur, et tam magna efficacissima vocatione converteretur (Act. IX), gratia Dei erat sola; quia merita eius erant magna, sed mala.
7 Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu (II Tim. I, 8, 9).
8 Item merita sua, sed mala commemorans dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes.
9 Quid istis tam malis meritis nisi poena utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quae non secundum merita nostra datur, factum est quod deinde subiungit et dicit: « Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3-7).
Augustinus HOME

bnf12205.27