Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT V., 11.
1 | Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon, Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quaesieritis eum, invenietis; si autem reliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2); manifestat quidem voluntatis arbitrium. |
2 | Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia sic accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo; eius autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum. |
3 | Item meritum nostrum in eo esse, quod quaerimus eum; et secundum hoc meritum dari eius gratiam, ut inveniamus eum. |
4 | Et in libro primo quod dictum est, Et tu, Salomon fili mi, cognosce Deum, et servi ei in corde perfecto et anima volente; quia omnia corda scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium novit: si quaesieris eum, invenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum (I Par. XXVIII, 9); declarat voluntatis arbitrium. |
5 | Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod dictum est, si quaesieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo quod dictum est, invenietur tibi: et omnino laborant, quantum possunt, ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari; hoc est, gratiam non esse gratiam. |
6 | Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur merces secundum gratiam, sed secundum debitum, sicut apertissime dicit Apostolus (Rom. IV, 4). |