monumenta.ch > Augustinus > 10.
>>> Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT V., 11.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT V., 10.

1 Cum dicit Deus, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3): unum horum videtur esse nostrae voluntatis, id est, ut convertamur ad eum; alterum vero ipsius gratiae, id est, ut etiam ipse convertatur ad nos.
2 Ubi possunt putare Pelagiani suam obtinere sententiam, qua dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari.
3 Quod quidem in Oriente, hoc est, in provincia Palaestina, in qua est civitas Ierusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis audiretur, affirmare non ausus est.
4 Nam inter caetera quae illi obiecta sunt, et hoc obiectum est, quod diceret, gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod sic alienum est a catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hoc obiectum sibi anathemasset , ipse inde anathematus exisset.
5 Sed fallaciter eum anathemasse, posteriores eius indicant libri in quibus omnino nihil aliud defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari.
6 Talia ergo de Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi, Convertimini ad me, et convertar ad vos; ut secundum meritum conversionis nostrae ad Deum, detur gratia eius, in qua ad nos et ipse convertitur.
7 Nec attendunt qui hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8); et, Deus, tu convertens vivificabis nos; et, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 7, 5); et huiusmodi alia, quae commemorare longum est.
8 Nam et venire ad Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo converti? Et tamen ait: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Ioan. VI, 66).
Augustinus HOME

bnf12205.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik