Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IV., 9.
1 | Propter quod dicit et coelestis Magister, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). |
2 | Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans oret, ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. |
3 | Non autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam. |
4 | Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem. |
5 | Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster, Vigilate, ne intretis in tentationem; admonuisse tantummodo videretur hominis voluntatem: cum vero addidit, et orate, ostendit Deum adiuvare, ne intretur in tentationem. |
6 | Dictum est libero arbitrio, Fili, noli deficere a disciplina Domini (Prov. III, 11): et Dominus dixit, Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). |
7 | Homo ergo gratia iuvatur, ne sine causa voluntati eius iubeatur. |