monumenta.ch > Augustinus > 8.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IV., , 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IV., 8.

1 De ipsa quoque pudicitia coniugali nempe Apostolus ait, Quod vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. VII, 37, 36): et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente Scriptura, A Domino iungitur mulier viro (Prov. XIX, 14).
2 Ideo Doctor Gentium et pudicitiam coniugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem continentiam per quam nullus concubitus quaeritur, sermone suo commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstravit, scribens ad Corinthios, et admonens coniuges ne se invicem fraudent: quos cum admonuisset, adiecit, Vellem autem omnes homines esse sicut et me ipsum; quia utique ipse ab omni concubitu continebat: et continuo subiunxit, Sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7).
3 Numquid tam multa quae praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes et adulteria committantur, indicant aliud quam liberum arbitrium? Neque enim praeciperentur, nisi homo haberet propriam voluntatem, qua divinis praeceptis obediret.
4 Et tamen Dei donum est, sine quo servari castitatis praecepta non possunt.
5 Unde ait ille in libro Sapientiae: Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum (Sap. VIII, 21).
6 Ut autem ista non serventur castitatis sancta mandata, unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Iacobi I, 14).
7 Ubi si dixerit, Volo servare, sed vincor a concupiscentia mea: respondet Scriptura libero eius arbitrio, quod iam superius dixi, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
8 Quod tamen ut fiat, adiuvat gratia: quae nisi adiuverit, nihil lex erit nisi virtus peccati.
9 Augetur enim concupiscentia, et maiores vires accipit lege prohibente, nisi adiuvet spiritus gratiae.
10 Hoc est quod dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex.
11 Ecce unde dicit homo, Volo legis servare mandatum, sed virtute concupiscentiae meae vincor.
12 Et cum voluntas eius convenitur, et dicitur, Noli vinci a malo; quid ei prodest, nisi gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adiunxit: nam cum dixisset, virtus peccati lex, continuo subiecit, Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum (I Cor. XV, 56, 57).
13 Ergo et victoria qua peccatum vincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine adiuvantis liberum arbitrium.
Augustinus HOME

bnf12205.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik