Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IV., 7.
1 | Proinde, charissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in homine liberum voluntatis arbitrium; sic etiam de gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, quae sint divina testimonia videamus. |
2 | Ac primum de ipsa vestra professione aliquid dicam. |
3 | Neque enim congregaret vos ista societas, in qua continenter vivitis, nisi voluptatem coniugalem contemneretis. |
4 | Hinc autem Domino loquenti cum dixissent discipuli, Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere; respondit eis, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11). |
5 | Numquid non liberum arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens, Contine te ipsum (I Tim. V, 22)? Et in hac re potestatem voluntatis ostendit, ubi ait, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, ut servet virginem suam. |
6 | Et tamen, non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. |
7 | Quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod volunt: quibus autem datum est, sic volunt ut impleant quod volunt. |
8 | Itaque, ut hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est, et liberum arbitrium. |