monumenta.ch > Servius > 602 > 6.
>>> Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IV., 7.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT IV., 6.

1 Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii, sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae Dei locus non relinquatur; et audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in se ipso, non in Domino gloriari, et spem recte vivendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Ieremiae prophetae dicentis, Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor eius (Ierem. XVII, 5).
2 Intelligite, fratres, hoc propheticum testimonium.
3 Quia enim non dixit propheta, Maledictus homo qui spem habet in se ipso; posset alicui videri ideo dictum esse, Maledictus homo qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se.
4 Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem; propterea cum dixisset, Maledictus homo qui spem habet in homine, mox addidit, et firmat carnem brachii sui.
5 Brachium pro potentia posuit operandi.
6 In nomine autem carnis intelligenda est humana fragilitas.
7 Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat, nec adiutorium sperat a Domino.
8 Propterea subiecit, et a Domino discedit cor eius.
9 Talis est haeresis Pelagiana, non antiqua, sed ante non multum tempus exorta: contra quam haeresim cum fuisset diutius disputatum, etiam ad concilia episcopalia novissima necessitate perventum est; unde vobis, non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda direxi.
10 Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri: nec a Domino discedat cor nostrum; sed ei dicat, Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI, 9).
Augustinus HOME

bnf12205.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik