monumenta.ch > Augustinus > 5.


Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT III., 5.

1 Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent homines habere de ignorantia.
2 Sed nec ipsi sine poena erunt, qui legem Dei nesciunt.
3 Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: qui autem in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur (Rom. II, 12).
4 Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tanquam peius aliquid significaverit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt.
5 Peius enim videtur esse perire, quam iudicari: sed cum hoc de Gentibus et de Iudaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt; quis audeat dicere Iudaeos qui in lege peccant, non esse perituros, cum in Christum non crediderint; quandoquidem de illis dictum est, per legem iudicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita iudicabuntur ut pereant.
6 Nam si peior est conditio nescientium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod Dominus in Evangelio ait, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca: servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 48, 47)? Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam nescientem.
7 Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem.
8 Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse.
9 Voluntas quippe in eo arguitur, de quo dicitur, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4).
10 Sed et illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quid crederet; sed fortasse ut mitius ardeat.
11 Non enim sine causa dictum est, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt (Psal. LXXVIII, 6): et illud quod ait Apostolus, Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess. I, 8).
12 Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque, Nescivi, non audivi, non intellexi; voluntas convenitur humana, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9): quamvis peior appareat, de quo dictum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19).
13 Quando autem dicit homo, Non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea vincor: iam quidem de ignorantia non habet excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21).
14 Et utique cui dicitur, Noli vinci, arbitrium voluntatis eius sine dubio convenitur.
15 Velle enim et nolle propriae voluntatis est.
Augustinus HOME

bnf12205.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik