Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT II., 4.
1 | Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri iubet Deus? quomodo iubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas eius (Psal. I, 2)? nonne satis indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere? Deinde tam multa mandata, quae ipsam quodam modo nominatim conveniunt voluntatem, sicut est, Noli vinci a malo (Rom. XII, 21): et alia similia, sicut sunt, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et, Noli repellere consilia matris tuae (Prov. I, 8); et, Noli esse sapiens apud te ipsum; et, Noli deficere a disciplina Domini; et, Noli negligere legem; et, Noli abstinere bene facere egenti; et, Noli fabricare in amicum tuum mala (Id. III, 7, 11, 27, 29); et, Noli intendere fallaci mulieri (Id. V, 2); et, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4); et, Noluerunt accipere disciplinam (Prov. I, 29): et innumerabilia talia in veteribus Libris divinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humanae? In Libris etiam novis evangelicis et apostolicis quid aliud ostenditur, ubi dicitur, Nolite vobis condere thesauros in terra (Matth. VI, 19); et, Nolite timere eos qui occidunt corpus (Id. X, 28); et, Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Id. XVI, 24); et, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): et quod dicit apostolus Paulus, Quod vult faciat, non peccat si nubat: qui autem statuit in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc statuit in corde suo, servare virginem suam, bene facit (I Cor. VII, 36, 37). |
2 | Item dicit, Si autem volens, hoc facio, mercedem habeo (Id. IX, 17): et alio loco, Sobrii estote iuste, et nolite peccare (Id. XV, 34): et iterum, Ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi (II Cor. VIII, 11). |
3 | Et ad Timotheum dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt (I Tim. V, 11): et alibi, Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur (II Tim, III, 12): et ipsi Timotheo, Noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14). |
4 | Et ad Philemonem: Ne bonum tuum velut ex necessitate esset, sed ex voluntate (Philem. 14). |
5 | Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo serviant cum bona voluntate (Ephes. VI, 6). |
6 | Item Iacobus, Nolite itaque errare, fratres mei, et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi (Iacobi II, 1): et, Nolite detrahere de alterutro (Id. IV, 11). |
7 | Item Ioannes in Epistola sua, Nolite diligere mundum (I Ioan. II, 15): et caetera huiusmodi. |
8 | Nempe ubi dicitur, Noli hoc, et noli illud, et ubi ad aliquid faciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. |
9 | Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. |
10 | Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. |
11 | Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est, Qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). |