Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT II., 3.
1 | Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam a Deo tentor. |
2 | Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. |
3 | Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Iacobi I, 13-15). |
4 | Item de ipso Deo se excusare volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat vias eius, Deum autem causatur in corde suo. |
5 | (Prov. XIX, 3). |
6 | Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris, Quia propter Dominum recessi: quae enim odit non facias. |
7 | Ne dixeris, Quia ipse me induxit: non enim opus habet viro peccatore. |
8 | Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. |
9 | Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. |
10 | Si volueris, conservabis mandata, et fidem bonam placiti. |
11 | Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque volueris extende manum tuam. |
12 | In conspectu hominis vita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei (Eccli. XV, 11-18). |
13 | Ecce apertissime videmus expressum liberum humanae voluntatis arbitrium. |