Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT II., 2.
1 | Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. |
2 | Quomodo autem revelaverit, commemoro vos, non humano eloquio, sed divino. |
3 | Primum, quia ipsa divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. |
4 | Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet: sicut Dominus dicit in Evangelio de Iudaeis, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Ioan. XV, 22). |
5 | De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod praesciebat eorum futurum quando ista dicebat, id est, quo eum fuerant occisuri? Neque enim nullum habebant peccatum, antequam Christus venisset in carne ad eos. |
6 | Item dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de coelo in omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. |
7 | Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles (Rom. I, 18-20). |
8 | Quomodo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua solet dicere humana superbia, Si scissem, fecissem; ideo non feci, quia nescivi? aut, Si scirem, facerem; ideo non facio, quia nescio? Haec eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatur. |