monumenta.ch > Augustinus > 1.


Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT PRIMUM., 1.

1 Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic praedicant et defendunt, ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quibus ad vitam perveniamus aeternam, negare audeant et conentur auferre, multa iam disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est.
2 Sed quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium; aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium; hinc aliquid scribere ad vestram Charitatem, Valentine frater, et caeteri qui simul Deo servitis, compellente mutua charitate curavi.
3 Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in vobis sint.
4 Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet huius quaestionis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quae intelligitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire nondum potest vestrae mentis intentio, pacem inter vos et charitatem servantes, a Domino ut intelligatis orate; et donec vos ipse perducat ad ea quae nondum intelligitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis.
5 Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfectum, paulo post ait, Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quae nobis sufficit venerimus: continuoque subiunxit, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. (Philipp. III, 12-16).
6 Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum pervenimus pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ea quae iam revelavit non relinquamus.
Augustinus HOME

bnf12205.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik