Augustinus, De gratia et libero arbitrio, ...
1 | Docet cavendum esse, ne vel gratia negato libero arbitrio, vel negata gratia liberum arbitrium defendatur: nam liberum voluntatis arbitrium inesse homini, constare ex Scripturarum testimoniis; de ipsa etiam gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, data esse in iisdem Scripturis divina documenta. |
2 | Postea contra Pelagianos probat gratiam non secundum merita nostra dari. |
3 | Explicat quomodo vita aeterna, quae bonis operibus redditur, vere sit gratia. |
4 | Tum vero monstrat quod neque scientia legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum sit illa gratia quae per Iesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa gratia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur. |
5 | Expugnat vanum illud Pelagianorum perfugium, quo dicunt, « gratiam, etsi non secundum merita bonorum operum detur, tamen dari secundum merita bonae voluntatis, quae praecedit, credentis et orantis. |
6 | » Incidit in quaestionem, cur Deus iubet quod ipse daturus est; et an iubeat aliqua quae non possumus. |
7 | Charitatem, sine qua praecepta non implentur, non in nobis nisi ex ipso Deo esse convincit. |
8 | Ostendit operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen iusto. |
9 | Tandem gratuitae gratiae nec meritis redditae luculentum exemplum suppetere in iis parvulis qui salvantur, dum alii unam cum ipsis causam habentes pereunt. |