Augustinus, De fide et operibus, § 49
1 | Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui, ubi tres quaestiones mouerunt: unam de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tam quam tritici et zizaniorum. |
2 | ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines, uel hanc uel de inmundis in arca animalibus uel quaecumque alia idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. |
3 | neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, qua neglegant, quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis, quod emendare non ualent. |
4 | nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam inmunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui inmundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius quam moechantes; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est inmundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae conuptionem uel disciplinae dissolutionem. |
5 | non enim quacumque libuit intrauerunt inmunda animalia arcae conpage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. |
6 | altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. |
7 | sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium conpetunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. |
8 | tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiamsi eo modo uiuere perseuerent et - tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et commemorauit (quae mandata', ubi ea scilicet peccata uitantur quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. |
9 | de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica disciplina; sic catechizandos eos, qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant, quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quaeperdilectionem operatur. |
10 | non itaque culpentur dispensatores fideles, non sua neglegentia uel pigritia, sed quorundam potius contumacia, qui pecuniam dominicam recusant accipere et adulterinam suam cogunt seruos dominicos erogare, dum nolunt saltem tales mali esse, quales sanctus Cyprianus commemorat, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, quando nec uerbis renuntiare diaboli operibus uolunt, cum se in adulterio permansuros uoce apertissima profitentur. |
11 | si quid ab eis dici solet, quod forte disputando non adtigi, tale arbitratus sum, cui mea responsio necessaria non fuisset, siue quod ad rem, de qua agitur. |
12 | non pertineret, siue quod tam leue esset, ut a quolibet facillime redargui posset. |