Augustinus, De fide et operibus, § 47
1 | Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque uiuentibus, quia uiam iustitiae cognouerunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut ueracissima scriptura testatur. |
2 | de talibus quippe etiam dominus ait: et erunt nouissima illius hominis peiora quam erant prima, quoniampurgationis suae habitatorem sanctum spiritum non recipiens fecit in se inmundum spiritum multipliciorem redire. |
3 | nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad inmunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt, nec purgati se rursus inquinauerunt, sed purgari recusauerunt. |
4 | neque enim, ut releuata conscientia intrent ad baptismum, dignantur saltem uomere pristinas inmunditias, quas canum more iterum sorbeant, sed in lauacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt; nec occultant eam pollicitatione uel ficta, sed inpudentia professionis eructant; nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth in praeterita iterum adtendunt, sed omnino de Sodomis dedignantur exire, immo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. |
5 | Paulus apostolus dicit: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; et istis dicitur: tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male uixeritis in ipsa fide. |
6 | nimis longum est et paene infinitum omnia testimonia scripturarum uelle colligere, quibus adparet non solum non esse mitiorem causam eorum, qui scientes quam qui nescientes uitam nequissimam et iniquissimam ducunt, uerum etiam hoc ipso grauiorem. |
7 | proinde ista suffecerint. |