Augustinus, De fide et operibus, § 45
1 | Quamquam si illo loco legem pro fide accipi uolunt, quod nimis inportunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de his, qui in occasionem carnis acceperant et in uelamentum malitiae, quod scriptum est, nos ad nouum testamentum pertinentes non ancillae filios esse, sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit, et putauerant hoc esse libere uiuere, ut tamquam de tanta redemptione securi, quidquid liberet, licere sibi arbitrarentur, non intuentes, quod dictum est: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. |
2 | unde et ipse Petrus dicit: liberi, non sicut uelamentum malitiae habentes libertatem, ait de illis et in secunda epistula sua: hi sunt fontes sicci etnebulae a turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruata est. |
3 | superba enim uanitatis loquentes inliciunt in concupiscentiis carnis inpudicitiae eos qui paululum effugerunt, in errore conuersati, libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis. |
4 | a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. |
5 | si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. |
6 | melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. |
7 | contigit enim illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad uomitum suum et: sus lota in uolutabris ceni. |
8 | quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam ueritatem condicio melior his, qui cognouerunt uiam iustitiae, hoc est dominum Christum, et perdite uiuunt, quam si omnino non cognouissentόt, cum apertissime dicatur: melius erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato? |