monumenta.ch > Augustinus > § 43
Augustinus, De fide et operibus, § 42 <<<     >>> § 44

Augustinus, De fide et operibus, § 43

1 Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eonim transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diuiserit, uitam) et 'iudicium', ita iudicium uolens aeternum intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam - neque enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi utique noluerit - uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: qui autem non credit iam iudicatus est.
2 nam hic procul dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt -aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi.
3 quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere nominari.
4 quid? quod inuenimus non solum minime mitioris, uerum etiam deterioris condicionis esse illos, qui scientes peccant? hi sunt enim maxime, qui legem acceperunt; nam, sicut scriptum est, ubi lex non est, nec praeuaricatio.
5 hinc est et illud: concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: non concupisces.
6 occasione itaque accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam et alia multa, quae de hac re idem apostolus dicit.
7 ab hoc reatu grauiore liberat gratia spiritus sancti per Iesum Christum dominum nostrum, quae diffusa caritate in cordibus nostris donat iustitiae delectationem, qua inmoderatio concupiscentiae superetur.
8 hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed grauius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, quam de illis, qui sine lege peccantes sine lege peribunt, nec pro poena transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea, qua etiam .
9 non credentes iudicabuntur.
Augustinus HOME

bnf13367.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik