monumenta.ch > Augustinus > § 38
Augustinus, De fide et operibus, § 37 <<<     >>> § 39

Augustinus, De fide et operibus, § 38

1 Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt, non intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis.
2 illud ergo est contra fidem rectam, illud contra bonam uitam.
3 utroque autem uitio caret, qui fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.
Augustinus HOME

bnf13367.69