monumenta.ch > Augustinus > § 37
Augustinus, De fide et operibus, § 36 <<<     >>> § 38

Augustinus, De fide et operibus, § 37

1 Sed in tribus milibus, inquiunt, quos uno die apostoli baptizarunt, et in tot milibus credentium, in quibus apostolus ab Hierusalem usque Illyricum euangelium repleuit, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati uel feminae alienis maritis: in quibus regulam apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in ecclesiis seruaretur, utrum non admitterentur ad baptismum, nisi illa adulteria correxissent.
2 quasi non similiter aduersus eos dici possit, quod non inueniunt aliquem commemoratum, qui, cum talis esset, admissus est; aut uero possent singulorum hominum crimina, quod infinitum erat, commemorari, cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus uerbis testificans baptizandis ait: eripite uos ab hoc saeculo prauo.
3 quis enim dubitet ad huius saeculi prauitatem adulteria pertinere et illos, qui elegerint in eadem iniquitate persistere? similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad baptismum nisi ab illa turpitudine liberatas nulla admittit ecclesia, potuisse inueniri in tot milibus tunc credentium per tot gentes et de his suscipiendis uel prohibendis constituere apostolos exempla debuisse.
4 uerumtamen de quibusdam minoribus possumus coniectare maiora.
5 si enim ad baptismum Iohannis uenientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat constitutum, miror, si uenientibus ad baptismum Christi posset permitti adulterium.
Augustinus HOME

bnf13367.69