Augustinus, De fide et operibus, § 34
1 | Qui autem opinantur cetera elemosynis facile conpensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec paenitentia humiliore sanentur, inpudicitiam, idololatriam, homicidium. |
2 | neque nunc opus est quaerere, qualis sit eorum ista sententia et utrum corrigenda an adprobanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absoluendo minime necessaria est. |
3 | sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium; si autem tria illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est. |