Augustinus, De fide et operibus, § 31
1 | Quae cum ita sint, quando tales ad baptismum non admittimus, non ante tempus zizania conamur euellere, sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare; nec ad Christum uolentes uenire prohibemus, sed eos ad Christum uenire nolle ipsa sua professione conuincimus; nec Christo uetamus credere, sed demonstramus eos Christo nolle credere, qui uel adulterium dicunt non esse, quod ille adulterium dicit esse, uel credunt adulteros eius membra posse esse, quos per apostolum dicit regnum dei non possidere etsanaedoctrinae aduersari, quae est secundum euangelium gloriae beati dei. |
2 | unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad conuiuium nuptiarum uenerunt, sed inter eos, qui uenire noluerunt. |
3 | cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime contradicere et sancto aduersari euangelio, non uenientes repelluntur, sed uenire contemnunt. |
4 | qui autem saeculo saltem uerbis, etiamsi non factis, renuntiant, ueniunt quidem et inter triticum seminantur et in aream congeruntur et ouibus adgregantur et retia subeunt et conuiuantibus admiscentur, sed intus, siue lateant siue pareant, tunc erit ratio tolerandi, si potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio separandi. |
5 | absit autem, ut sic intellegamus, quod scriptum est, ad conuiuium nuptiarum adductos, quos inuenerunt; bonos et malos, ut eos adduxisse credantur, qui se malos perseueraturos professi sunt. |
6 | alioquin ipsi serui patris familias zizania seminarunt falsumque erit illud: inimicus autem qui ea seminauit, diabolus est. |
7 | sed quia hoc falsum esse non potest, adduxerunt serui bonos et malos, siue qui laterent siue qui iam adducti et intromissi adparerent; siue bonos et malos dictum est secundum quandam humanam conuersationem, in qua etiam hi, qui nondum crediderunt, uel laudari uel uituperari solent. |
8 | unde est etiam et illud, quod dominus monet discipulos, quos ad euangelium praedicandum primitus mittit, ut in quamcumque uenerint ciuitatem, quaerant, quis illic dignus sit, ut apud eum habitent. |
9 | donec inde proficiscantur. |
10 | profecto ille dignus quis erit, nisi qui existimatione ciuium suorum bonus habebitur? et quis indignus, nisi qui eis malus innotuerit? ex hoc utroque genere ueniunt ad Christi fidem et sic adducuntur boni et mali, quia et illi mali a mortuis operibus paenitentiam non recusant. |
11 | si autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab introitu ipsi aperta contradictione discedunt. |