monumenta.ch > Augustinus > § 29
Augustinus, De fide et operibus, § 28 <<<     >>> § 30

Augustinus, De fide et operibus, § 29

1 Siue ergo in hac tantum uita homines ista patiuntur siue etiam post hanc uitam talia quaedam iudicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione ueritatis iste intellectus huiusce sententiae.
2 uerumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, peiuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei: si tantummodo in Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, etiamsi uitam istam pessimam non mutaueritis, salui eritis.
Augustinus HOME

bnf13367.63