Augustinus, De fide et operibus, § 27
1 | Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam et quonam modo intellegendam putem. |
2 | fateor, hinc mallem audire intellegentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia uera et inconcussa permaneant, quae supra commemoraui et quaecumque alia non commemoraui, quibus apertissime scriptura testatur nihil prodesse fidem, nisi eam, quam definiuit apostolus, id est quae per dilectionem operatur, sine operibus autem saluare non posse neque praeter ignem neque per ignem: quia, si per ignem saluat, ipsa utique saluat. |
3 | absolute autem dictum est et aperte: quid prodest, si dicat quis fidem se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? dicam tamen, quam breuissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intellegendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem adtinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. |
4 | fundamentum Christus est structura architecti sapientis. |
5 | hoc expositione non indiget; aperte enim dictum est: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. |
6 | si autem Christus, procul dubio fides Christi; per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit. |
7 | porro si fides Christi, illa utique, quam definiuit apostolus, quae per dilectionem operatur. |
8 | non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremescant et filium dei confiteantur Iesum, potest accipi in fundamentum. |
9 | quare? nisi quia non est fides, quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem. |
10 | fides itaque Christi, fides gratiae Christianae, id est ea fides, quae per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit. |
11 | sed quid sit aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, uereor, ne ad intellegendum difficilior sit ipsa expositio; enitar tamen, quantum dominus adiuuat, et breuiter et, quantum potero, dilucide expedire quod sentio. |
12 | ecce ille, qui quaesiuit a magistro bono, quid faceret, ut haberet uitam aeternam, et audiuit, si ad uitam uenire uellet, seruanda sibi esse mandata, et cum quaereret, quae mandata, dictum est ei: non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, haec faciens in fide Christi teneret procul dubio fidem, quae per dilectionem operatur. |
13 | neque enim diligeret proximum tamquam se ipsum nisi recepta dilectione dei, sine qua non diligeret se ipsum. |
14 | porro si faceret quod dominus etiam addidit dicens: si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et ueni, sequere me, aedificaret super illud fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; non enim cogitaret, nisi quae sunt dei, quomodo placeret deo. |
15 | et hae cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. |
16 | porro si circa diuitias suas quodam carnali teneretur affectu, quamuis ex eis multas elemosynas faceret nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur aut earum minuendarum uel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumue laberetur - alioquin iam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret - , sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis habebat affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset, aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam, maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea, quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. |
17 | haec igitur quoniam adfectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione uel cupiditate praeponunt, in eorum amissione passi detrimentum per ignem quendam doloris perueniunt ad salutem. |
18 | a quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea uel minus amauerit uel tamquam non habens habuerit. |
19 | qui uero propter illa uel tenenda uel adipiscenda homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem saluabitur, sed amisso fundamento aeterno igne torquebitur. |