1 | Si ergo haec omnia et cetera, quae innumerabilia per omnes scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt, poterit uerus esse ille intellectus de lignis et feno et stipula, quod hi salui erunt per ignem, qui solam in Christum fidem tenentes bona opera neglexerunt. |
2 | si autem ista et uera et clara sunt, procul dubio in illa apostoli sententia alius requirendus est intellectus atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis eius quaedam difficilia intellectu: quam non debent homines peruertere ad proprium suum interitum, ut contra euidentissima testimonia scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes nec emendando aut paenitendo mutatos. |