Augustinus, De fide et operibus, § 24
1 | Quapropter diligenter oportet adtendere, quo modo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum difficilis, ubi ait: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. |
2 | si quis autem superaedificatsuper fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur. |
3 | dies enim declarabit, quia in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. |
4 | si cuius opus permanserit, quod super er aedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem, opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. |
5 | quod ita intellegendum putant, ut illi uideantur aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei, quae in Christo est, bona opera adiciunt; illi autem ligna, fenum, stipulam, qui cum eandem fidem habeant, male operantur. |
6 | unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam mento fundamenti. |