monumenta.ch > Augustinus > § 23
Augustinus, De fide et operibus, § 22 <<<     >>> § 24

Augustinus, De fide et operibus, § 23

1 Iacobus autem tam uehementer infestus est eis, qui sapiunt fidem sine operibus ualere ad salutem, ut illos etiam daemonibus conparet dicens: tu credis quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt.
2 quid breuius, uerius, uehementius dici potuit, cum et in euangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum filium dei confiterentur et ab illo corriperentur, quod in Petri confessione laudatum est? quid proderit, ait Iacobus, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? dicit etiam, quia fides sine operibus mortua est.
3 quousque igitur falluntur, qui de fide mortua sibi uitam perpetuam pollicentur!
Augustinus HOME

bnf13367.57