Augustinus, De fide et operibus, § 22
1 | Vnde euidenter in secunda epistula sua Petrus, cum ad uitae morumque sanctitatem hortaretur mundumque istum transiturum praenuntiaret, caelos uero nouos et terram nouam expectari, quae iustis inhabitanda traderetur, ut ex hoc adtenderent, qualiter eos oporteret uiuere, ut habitatione illa digni fierent, sciens de apostoli Pauli quibusdam subobscuria sententiis nonnullos iniquos accepisse occasionem, ut tamquam securi de salute, quae in fide est, bene uiuere non curarent, commemorauit quaedam ad intellegendum difficilia esse in epistulis eius, quae homines peruerterent sicut et alias scripturas ad proprium suum interitum: cum tamen et ille apostolus de salute aeterna, quae nisi bene uiuentibus non daretur, eadem sentiret, quae ceteri apostoli. |
2 | sic itaque Petrus, his ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus et pietatibus, expectantes et properantes ad praesentiam diei domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur. |
3 | nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat. |
4 | quapropter, carissimi, haec expectantes satis agite inuiolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est illi sapientiam scripsit uobis, ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt difficilia intellectu, quae indocti et instabiles peruertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. |
5 | uos igitur, amantissimi, praescientes cauete, ne infaustorum errore seducti decidatis a corroboratione uestra, crescite uero in gratia et intellectu domini nostri et saluatoris Iesu Christi. |
6 | ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. |