Augustinus, De fide et operibus, § 21
1 | Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere neglexerint. |
2 | nam etiam temporibus apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. |
3 | quod ideo uerum est, quia legem accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, nec diuinum adiutorium uincendarum malarum concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea adcelerauerunt. |
4 | cum ergo dicit apostolus arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus legis, non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, etiamsi legis opera non praecesserint. |
5 | sequuntur enim iustificatum, non praecedunt iustificandum. |
6 | unde in praesenti opere non opus est latius disputare, praesertim quia ex hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur "De littera et spiritu". |
7 | quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae epistulae, Petri, Iohannis, Iacobi, Iudae, contra eam dirigunt intentionem, ut uehementer astruant fidem sine operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus non qualemlibet fidem, qua in deum creditur, sed eam salubrem planeque euangelicam definiuit, cuius opera ex dilectione procedunt. |
8 | et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. |
9 | unde illam fidem, quae sufficere ad salutem quibusdam uidetur, ita nihil prodesse adseuerat, ut dicat: si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. |
10 | ubi autem fidelis caritas operatur, sine dubio bene uiuitur; plenitudo enim legis caritas. |