monumenta.ch > Augustinus > § 20
Augustinus, De fide et operibus, § 19 <<<     >>> § 21

Augustinus, De fide et operibus, § 20

1 Quid ipse dominus, ut alia omittam, cum ab eo diues ille quaereret, quid boni faceret, ut uitam aeternam consequeretur, recolant quid responderit.
2 si uis uenire, inquit, ad uitam, serua mandata.
3 ait ille: quae? tunc dominus commemorauit praecepta legis: non occides, non moechaberis et cetera.
4 ubi cum ille respondisset haec se fecisse a iuuentute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut uenditis suis omnibus et in pauperum elemosynas erogatis haberet thesaurum in caelo et eundem dominum sequeretur.
5 uideant igitur non ei dictum esse, ut crederet et baptizaretur - quo solo adiutorio putant isti uenire hominem ad uitam - sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri obseruarique non possunt.
6 nec tamen quia hic de insinuanda fide dominus uidetur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad uitam peruenire cupientibus.
7 utraque enim mutuo conexa sunt, sicut ante dixi, quia neque dilectio dei potest esse in homine, qui non diligit proximum, nec dilectio proximi, qui non diligit deum.
8 et ideo aliquando alterum sine altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit deus, necesse est, ut credat deo.
Augustinus HOME

bnf13367.55