Augustinus, De fide et operibus, § 19
1 | Nunc in hac quaestione adhuc uersor, in qua eis uidetur baptizatos admonendos esse de moribus ad Christianam uitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. |
2 | quod si ita esset, praeter tam multa, quae diximus, non Iohannes Baptista uenientibus ad baptismum suum diceret: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et cetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. |
3 | unde et militibus dicentibus: quid faciemus? non dixit: interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis, sed ante dixit, ante praemonuit, ut uenturo domino in cor eorum tamquam praecursor mundaret uiam: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. |
4 | similiter publicanis quaerentibus, quid facere deberent, nihil amplius, inquit, exigatis praeter quam constitutum est uobis. |
5 | his breuiter commemoratis euangelista - non enim totos catechismos inserere debuit - satis significauit pertinere ad eum, a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. |
6 | quodsi respondissent Iohanni: prorsus non faciemus fructus dignos paenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret, nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis, cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat, quemadmodum uitam bonam agere debeat. |