Augustinus, De fide et operibus, § 18
1 | Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. |
2 | reddant itaque rationem secundum testimonia scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras. |
3 | quos per euangelium generabat apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum uolebat; post uocem spadonis, qua se credere Iesum Christum filium dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit. |
4 | quid me ab idolorum cultu prohibes nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? illud a pueritia didici, consuetudine ibi grauissima premor: faciam, cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc uitam finiam, ne deus exigat animam meam de manibus tuis. |
5 | quid huic respondendum existimant? an placet, ut admittatur? absit; nullo modo crediderim in tantum eos progredi. |
6 | quid ergo respondebunt haec dicenti et addenti, quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante baptismum, sicut inde nihil ante mare rubrum populus ille primus audiuit, quoniam lex haec habet, quam ex Aegypto iam liberatus accepit. |
7 | profecto dicturi sunt homini: templum dei futurus es, cum baptismum acceperis; dicit autem apostolus: quae conpositio templo dei cum idolis? quare ergo non uident similiter esse dicendum: membrum Christi futurus es, cum acceperis baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? quia et hoc apostolus dicit, qui et alio loco, nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis seruientes et cetera, quae illic enumerat, regnum dei possidebunt. |
8 | cur ergo ad baptismum idolis seruientes non admittimus et fornicatores admittendos putamus, cum et his et ceteris malis dicat: et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri? quid igitur causae est, ut, cum potestas patet utrumque prohibendi, uenientem ad baptismum permittam fornicarium permanere et non permittam idolis seruientem, cum et illis et illis dici audiam: et haec quidam fuistis, sed abluti estis? sed eo mouentur isti, quia putant in tuto esse salutem eorum, quamuis per ignem qui in Christum crediderint sacramentumque eius acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita neglegentes sint, ut nequiter uiuant. |
9 | unde mox uidebo, ai deus iuuerit, quid secundum scripturas sentiendum sit. |