monumenta.ch > Augustinus > § 17
Augustinus, De fide et operibus, § 16 <<<     >>> § 18

Augustinus, De fide et operibus, § 17

1 At enim populus Israhel primum per mare rubrum ductus est, quo significatur baptismus, et postea legem accepit, ubi disceret, quemadmodum uiueret.
2 cur ergo baptizandis uel symbolum tradimus reddendumque poscimus? nihil enim tale factum est erga illos, quos per mare rubrum deus ab Aegyptiis liberauit.
3 si autem recte intellegunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ouis postibus inlito et de azymis sinceritatis et ueritatis, cur non etiam illud consequenter intellegunt ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? ad hoc enim pertinet, quod a Petro dictum est: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi, tamquam diceret: recedite ab Aegypto et per mare rubrum transite.
4 unde et in epistula, quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum qui baptizantur commemorarentur initia, posita est ibi paenitentia a mortuis operibus.
5 sic enim dicit: ideo remittentes initii Christi uerbum in consummationem respiciamus, non iterum iacientes fundamentum paenitentiae a mortuis operibus et fidei in deum, lauacri doctrinae, inpositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum et iudicii aeterni.
6 haec igitur omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque scriptura testatur.
7 quid est autem a mortuis operibus paenitentia nisi ab his, quae oportet mortificari, ut uiuamus? quae si adulteria fornicationesque non sunt, quid iam inter opera mortua nominandum est? sic autem non sufficit professio recessionis a talibus, nisi etiam lauacro regenerationis cuncta praeterita, quae uelut persequuntur, peccata deleantur, sicut non sufficit Israhelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo eiusdem maris fluctibus interiret, qui dei populo transituro liberandoque patuerunt.
8 qui ergo profitetur ab adulterio se nolle mutare, quomodo per mare rubrum ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? deinde non adtendunt in ea lege, quae post transitum maris rubri illi populo data est, primum esse praeceptum: non erunt tibi dii alii praeter me.
9 non facies tibi idola neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque in aqua et sub terra.
10 non adorabis ea neque serui eis, et cetera ad hoc praeceptum pertinentia.
11 adfirment itaque isti, si uolunt, contra ipsam suam adsertionem etiam de unius dei cultu cauendaque idololatria non adhuc baptizandis, sed iam baptizatis esse praedicandum et non iam dicant eis, qui baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in deo est intimandam et post eius sacramenti perceptionem de moribus uitae tamquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos.
12 utrumque enim lex continet, quam post mare rubrum tamquam post baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cauenda idololatria plebs doceretur et, posteaquam transierunt, audiret honorandum patrem et matrem, non moechandum, non occidendum et cetera bonae atque innocentis conuersationis humanae.
Augustinus HOME

bnf13367.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik