monumenta.ch > Augustinus > § 16
Augustinus, De fide et operibus, § 15 <<<     >>> § 17

Augustinus, De fide et operibus, § 16

1 Quid? quod etiam duo illa praecepta, in quibus dominus ait totam legem prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut, quoniam primum praeceptum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua.
2 secundum autem simile huic: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, primum credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio dei praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi uidentur esse mores con.
3 uersationis humanae, sic obliti quod scriptum est: si fratrem tuum quem uides non diligis, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? et illud aliud in eadem epistula Iohannis: si quis diligit mundum, non est caritas patris in illo.
4 quo autem pertinent omnia flagitia morum malorum nisi ad mundi huius dilectionem? ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis moribus obseruari nullo pacto potest.
5 nolo pluribus inmorari; nam diligenter considerata duo ista praecepta ita ex alterutro conexa reperiuntur, ut nec dilectio dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit deum.
6 sed ad rem, quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.
Augustinus HOME

bnf13367.51