Augustinus, De fide et operibus, § 12
1 | Sed in actibus apostolorum Petrus, inquiunt, sic allocutus est illos, qui uerbo audito baptizati sunt uno die tria milia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret. |
2 | qui cum dixissent: quid faciemus? respondit eis: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. |
3 | cur ergo non aduertunt, quod dictum est: agite paenitentiam? ibi est enim uitae ueteris spoliatio, ut noua induantur qui baptizantur. |
4 | cui autem fructuosa est paenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseueret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius inuoluitur? |