monumenta.ch > Augustinus > § 11
Augustinus, De fide et operibus, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, De fide et operibus, § 11

1 Ordinem tamen, quo haec in aliis uel corrigantur uel ferantur, de scripturis sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt apostolos sic egisse et de litteris eorum quaedam testimonia proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei ac deinde morum tradidisse praecepta.
2 atque hinc intellegi uolunt fidei tantummodo regulam baptizandis esse insinuandam, postea uero iam baptizatis etiam uitae in melius mutandae praecepta tradenda: quasi aliquas apostolorum epistulas legant ad eos, qui baptizandi sunt, datas, ubi de fide disputauerunt, et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cauendis bonisque instituendis moribus continentur.
3 cum igitur eos ad baptizatos iam christianos dedisse litteras constet, cur utroque sermone contextae sunt, et eo scilicet, qui ad fidem, et eo, qui ad uitam bonam pertinet? an forte iam placet, ut baptizandis utrumque non demus et baptizatis utrumque reddamus? quod si absurde dicitur, ergo fateantur apostolos doctrinam suam ex utroque perfectam suis epistulis indidisse, sed propterea plerumque insinuasse prius fidem ac deinde quod ad uitam bonam pertinet subiecisse, quia et in homine ipso, nisi praecedat fides, uita bona sequi non poterit.
4 quidquid enim homo ueluti recte fecerit, nisi ad pietatem, quae ad deum est, referatur, rectum dici non oportet.
5 quodsi arbitrarentur aliqui stulti et nimis inperiti apostolorum epistulas ad catechumenos datas, profecto etiam ipsi faterentur nondum baptizatis praecepta morum, qui fidei congruant simul cum fidei regulis intimanda: nisi forte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione conpellunt, ut primas partes epistularum apostolicarum, ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas uelint, posteriores autem fidelibus, ubi iam praecipitur, quemadmodum christiani uiuere debeant.
6 quod si stultissimum est dicere, nullum ergo documentum est huius opinionis ex epistulis apostolorum, cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem de moribus admonendos, quia illi primis partibus litterarum suarum commendauerunt fidem ac postea consequenter, ut bene a fidelibus uiueretur, hortati sunt.
7 quamuis enim illud prius, hoc posterius, saepissime tamen una contextione sermonis utrumque catechumenis, utrumque fidelibus, utrumque baptizandis, utrumque baptizatis, siue ut instruantur siue ne obliuiscantur, siue ut profiteantur siue ut confirmentur, doctrina sanissima et diligentissima praedicandum est.
8 epistulae itaque Petri, epistulae Iohannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, addant et Pauli et aliorum apostolorum.
9 ea ratione accipiendum est, quod aduerterunt prius de fide ac postea de moribus dici, quam, nisi fallor, apertissime exposui.
Augustinus HOME

bnf13367.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik