monumenta.ch > Augustinus > § 10
Augustinus, De fide et operibus, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, De fide et operibus, § 10

1 Quid? si, inquiunt, uirgo nesciens uiro nupserit alieno? hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera; si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno uiro sciens cubauerit.
2 sicut in iure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum, cum uero scierit nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocatur.
3 absit ergo, ut sensu plane non humano, sed plane uano sic doleamus, cum flagitia corriguntur, tamquam conubia dirimantur, maxime in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, hoc est in ecclesia, ubi nuptiarum non solum uinculum, uerum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat uiro uxorem suam alteri tradere, quod in republica tunc Romana non solum minime culpabiliter, uerum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur.
4 neque hinc modo diutius disputare opus est, cum et illi, quibus respondeo, non audeant adfir:uare nullum hoc esse peccatum neque negent esse adulterium, ne ipsi domino sanctoque euangelio aperte conuincantur obsistere.
5 sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad percipiendum baptismi sacramentum et ad dominicam mensam, etiamsi correctionem uoce manifestissima recusauerint; immo uero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri, ut, si praecepti obseruationem receperint culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se crimina ista defendere aut, quasi leuia uel nulla sint, agere.
6 quis enim adulterium bonae spei Christianus nullum seu paruum crimen existimet?
Augustinus HOME

bnf13367.46