1 | Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione seruata uideamus, unde agitur, id est, utrum ad percipiendum baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi uigilet diligentia, ne sanctum canibus detur, usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et eius perseuerantiae professores a sacramento tantae sanctitatis uideantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies, quibus eandem gratiam percepturi suis nominibus datis abstinentia, ieiuniis exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et ueris uxoribus se concubituros profiterentur atque huius rei, quamuis alio tempore licitae, paucis ipsis sollemnibus diebus nullam continentiam seruaturos. |