monumenta.ch > Augustinus > § 7
Augustinus, De fide et operibus, § 6 <<<     >>> § 8

Augustinus, De fide et operibus, § 7

1 Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus.
2 cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, ueniant in mentem illae.
3 de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis in unitate ac participatione sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos.
4 cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest salua pace ecclesiae potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque tutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.
Augustinus HOME

bnf13367.44