Augustinus, De fide et operibus, § 5
1 | Errant autem homines non seruantes modum; et cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea, quae ex utrisque temperata est, ueritate ac moderatione consistere, nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. |
2 | nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus deus colendus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, sanctumque spiritum putauerunt; alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum adtenderent ea, quibus trinitas declaratur, nec ualerent intellegere, quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putauerunt. |
3 | quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt; quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. |
4 | quidam cum legerent: bon u m est, ffa tre B, non m a nducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas inmundas esse senserunt; quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent. |