Augustinus, De fide et operibus, § 4
1 | Et ipse dominus, exemplum singulare patientiae, qui etiam in duodecim apostolis usque ad passionem diabolum pertulit et qui ait: sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte, dum uultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum, retiaque illa similitudine ecclesiae usque ad litus, hoc est usque ad saeculi finem, bonos et malos pisces habitura praedixit et cetera, si qua de permixtione bonorum et malorum siue aperte siue per similitudines est locutus, non ideo tamen omittendam censuit ecclesiae disciplinam; immo uero admonuit adhibendam, quando ait: adtendite uobis; si peccauerit in te frater tuus, uade corripe eum inter te et ipsum solum. |
2 | si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. |
3 | si autem non audierit, adsume tecum unum uel duos, ut in ore testium duorum uel trium stet omne uerbum. |
4 | quodsi non audierit eos, dic ecclesiae. |
5 | si autem nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. |
6 | deinde ipsius seueritatis terrorem grauissimum adiecit etiam eo loco dicens: quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo, et quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; prohibet etiam sanctum dari canibus. |
7 | nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. |
8 | utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est. |
9 | ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia; et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi. |