1 | Ad hanc autem disputationem uidentur inpulsi, quod eos mouerit non admitti ad baptismum illos, qui dimissis uxoribus alias duxerint, uel feminas, quae dimissis uiris aliis nupserint, quia haec non coniugia, sed adulteria esse dominus Christus sine ulla dubitatione testatur. |
2 | cum enim negare non possent esse adulterium, quod ueritas adulterium esse sine ambiguitate confirmat, eisque suffragari uellent ad accipiendum baptismum, quos huius modi laqueo ita captos uiderent, ut, si non admitterentur ad baptismum, sine ullo sacramento mallent uiuere uel etiam mori quam disrupto adulterii uinculo liberari, humana quadam miseratione conmoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinerosos et flagitiosos etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla paenitentia mutatos ad baptismum admittendos esse censerent, existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseuerantes saluos per ignem futuros. |