monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De dialectica, VI. <<<     >>> VIII.

Augustinus, De dialectica, VII.

1 Nunc vim verborum, quantum res patet, breviter consideremus.
2 Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat.
3 Valet autem tantum quantum movere audientem potest.
4 Porro movet audientem aut secundum se aut secundum id quod significat aut ex utroque communiter.
5 Sed cum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet aut ad artem aut ad utrumque.
6 Sensus aut natura movetur aut consuetudine.
7 Natura iudicabit, cum offenditur, si quis nominet Artaxerxen regem, vel mulcetur, cum audit Euryalum.
8 Quis enim etiamsi nihil umquam de iis hominibus audierit, quorum ista sint nomina, non tamen et in illo asperitatem maximam et in hoc iudicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur, si quis verbi causa vocetur Motta, et non offenditur, cum audit Cotta.
9 Nam hic ad soni suavitatem vel insuavitatem nihil interest, sed tantum valent aurium penetralia, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos an ignotos recipiant.
10 Arte autem movetur auditor, cum enuntiato sibi verbo adtendit, quae sit pars orationis, vel si quid aliud in his dicsiplinis quae de verbis traduntur accepit.
11 At vero ex utroque id est et sensu et arte de verbo iudicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat et nomen ita ponit, ut, cum dicitur 'optimus', mox, ut aurem longa una syllaba et duae breves huiusce nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscat.
12 Iam vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per aurem accepto signo animus nihil aliud quam rem ipsam intuetur, cuius illud signum est quod accepit: ut cum Augustino nominato nihil aliud quam ego ipse cogitor ab eo cui notus sum, vel quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit qui Augustinus vocetur.
13 Cum autem simul et secundum se verbum movet audientem et secundum id quod significat, tunc et ipsa enuntiatio et id quod ab ea enuntiatur simul advertitur.
14 Unde enim est, quod non offenditur aurium castitas, cum audit "manu ventre pene bona patria laceraverat"? Offenderetur autem, si obscena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur, cum res eadem sit cuius utrumque vocabulum est, nisi quod in illo turpitudo rei quae significata est decore verbi significantis operitur, in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas feriret: veluti non alia 'meretrix', sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante iudicem stare adsolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo iaceret.
15 Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus, duplex hinc consideratio sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim propter conservandum decorem; quorum primum ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet.
16 Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam nec eloquentiam oporteat esse mendacem, tamen et in illa saepe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit et in hac inperitior multitudo quod ornate dicitur etiam vere dici arbitratur.
17 Ergo cum appareat, quid sit uniuscuiusque proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum et oratorem, si veritatem persuadere vult, dialecticis quas nervis atque ossibus esse roborandum, quae ipsa natura in corporibus nostris nec firmitati virium subtrahere potuit nec oculorum offensione patere permisit.
Augustinus HOME

bnf12949.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik