monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De dialectica, V. <<<     >>> VII.

Augustinus, De dialectica, VI.

1 Igitur verbum quodlibet excepto sono - de quo bene disputare ad facultatem dialectici pertinet, non ad dialecticam disciplinam, ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica - ergo omne verbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessario vocat in quaestionem: originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et minus necessaria. Neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni quoque idem videtur, quis enim egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum iuvaret explicare originem verbi, ineptum esset adgredi quod persequi profecto infinitum est. Quis enim repperire possit, quidquid dictum fuerit unde ita dictum sit? Huc accedit quod ut somniorum interpretatio ita verborum origo pro cuiusque ingenio iudicatur. Ecce enim 'verba' ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi 'verberent'. Immo inquit alius quod aerem. Sed quid? Nostra non magna lis est, nam uterque a 'verberando' huius vocabuli originem trahit. Sed de traverso tertius vide quam rixam inferat. Quod enim verum nos ait loqui oportet odiosumque est natura ipsa iudicante mendacium, 'verbum' a 'vero' cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui 'verbum' a 'vero' quidem dictum putant, sed prima syllaba satis animadversa secundam neglegi non oportere. 'verbum' enim cum dicimus, inquiunt, prima eius syllaba 'verum' significat, secunda 'sonum'. Hoc enim volunt esse 'bum'. Unde Ennius sonum pedum 'bombum pedum' dixit et {Gk boe:~sai} Graeci clamare et Vergilius: 'reboant silvae'. Ergo 'verbum' dictum est quasi a 'verum boando' hoc est 'verum sonando'. Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum verbum facimus mentiamur; sed vereor, ne ipsi qui dicunt ista mentiantur. Ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum 'verbum' a 'verberando' an a 'vero' solo an a 'verum boando' dictum putemus, an potius unde sit dictum non curemus, cum quid significet intellegamus. Breviter tamen hunc locum notatum (hoc est de origine verborum) volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re ut Cicero inridet, nullum esse verbum, cuius non certa explicari origo possit. Et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse, quibus verbis alicuius verbi originem interpraetareris, eorum rursus a te originem [quaeren]dum esse, donec perveniatur eo, ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris 'tinnitum', equorum 'hinnitum', ovium 'balatum', tubarum 'clangorem', 'stridorem' catenarum.
2 Perspicis enim haec verba ita sonare, ut ipsae res quae his verbis significantur.
3 Sed quia sunt res quae non sonant, in his similitudinem tactus valere, ut, si leniter vel aspere sensum tangunt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum sic eis nomina pepererit: ut ipsum 'lene' cum dicimus leniter sonat.
4 Quis item 'asperitatem' non et ipso nomine asperam iudicet? Lene est auribus cum dicimus 'voluptas', asperum cum dicimus 'crux'.
5 Ita res ipsae adficiunt, ut verba sentiuntur.
6 'mel', quam suaviter gustum res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum.
7 'acre' in utroque asperum est.
8 'lana' et 'vepres', ut audiuntur verba, sic illa tanguntur.
9 Haec quasi cunabula verborum esse crediderunt, ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordarent.
10 Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi; ut cum verbi causa 'crux' propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, 'crura' tamen non propter asperitatem doloris sed, quod longitudine adque duritie inter membra cetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint.
11 Inde ad abusionem ventum, ut usurpetur nomen non rei similis sed quasi vicinae.
12 Quid enim simile habet significatio 'parvi' et 'minuti', cum possit parvum esse, quod nom modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creverit? Dicimus tamen propter quandam vicinitatem 'minutum' pro 'parvo'.
13 Sed haec abusio vocabuli in potestate loquentis est; habet enim parvum, ut minutum non dicat.
14 Illud magis pertinet ad id quod nunc volumus ostendere, quod, cum 'piscina' dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est.
15 Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde 'piscinae' nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat.
16 Illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo verbi quae de vicinitate adripitur ab ea quae de similitudine ducitur.
17 Hinc facta progressio usque ad contrarium.
18 Nam 'lucus' eo dictus putatur quod minime luceat et 'bellum' quod res bella non sit et 'foederis' nomen quod res foeda non sit.
19 Quod si a foeditate porci dictum est, ut nonnulli volunt, redit origo ad illam vicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur.
20 Nam ista omnino vicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci, per quem foedus efficiatur - aut per effecta, ut 'puteus', quod eius effectum potatio est, creditur dictus - aut per id quo continetur, ut 'urbem' ab orbe appellatam volunt, quod auspicato locus aratro circumduci solet, cuius rei et Vergilius meminit, ubi Aeneas urbem designat aratro - aut per id quod continetur, ut si quis 'horreum' mutata littera adfirmet ab 'hordeo' nominatum - aut per abusionem, ut cum 'horreum' dicimus et ubi triticum conditur - vel a parte totum, ut 'mucronis' nomine, quae summa pars gladii est, gladium vocamus - vel a toto pars, ut 'capillus' quasi 'capitis pilus'.
21 Quid ultra provehar? Quidquid aliud adnumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut vicinitate aut contrario contineri videbis originem verbi.
22 Quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus, sed hoc non semper utique possumus.
23 Innumerabilia sunt enim verba, quorum origo adque ratio reddi non possit: Aut non est, ut ego arbitror, aut latet, ut Stoici contendunt.
24 Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad illa verborum cunabula vel stirpem potius adque adeo sementum, ultra quod quaeri originem vetant nec si quisquam velit potest quicquam invenire.
25 Nemo abnuit syllabas, in quibus v littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis primae 'vafer' 'velum' 'vinum' 'vomis' 'vulnus' crassum et quasi validum sonum edere.
26 Quod adprobat etiam loquendi consuetudo, cum de quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem.
27 Nam unde est, quod 'amasti' dicimus libentius quam 'amavisti' et 'nosti' quam 'novisti' et 'abiit' non 'abivit' et in hunc modum innumerabilia.
28 Ergo cum dicimus 'vim', sonus verbi ut dictum est quasi validus congruit rei quam significat.
29 Iam ex illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violenta sunt, dicta 'vincula' possunt videri et 'vimen' quo aliquid vinciatur.
30 Inde vites, quod adminicula quibus innituntur nexibus prendunt.
31 Hinc iam propter similitudinem incurvum senem 'vietum' Terentius appellavit.
32 Hinc terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, 'via' dicitur.
33 Si autem 'via', quod 'vi pedum' trita est, magis creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem.
34 Sed faciamus a similitudine 'vitis' vel 'viminis' hoc est a flexu esse dictam.
35 Quaerit ergo a me quispiam quare 'via' dicta est? respondeo: a flexu, quod flexum velut incurvum 'vietum' veteres dixerunt, unde 'vietos' etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna vocant.
36 Persequitur quaerere, unde 'vietum' flexum dicatur: et his respondeo a similitudine vitis.
37 Instat adque exigit, unde ita sit 'vitis' nomen; dico, quod 'vinciat' ea quae conpraehenderit.
38 Scrutatur, ipsum 'vincire' unde dictum sit; dicemus a 'vi'.
39 'Vis', quare sic appellatur, requiret; reddetur ratio, quod robusto et quasi valido sono verbum rei quam significat congruit.
40 Ultra quod requirat non habet.
41 Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum est persequi.
42 Nam et longum et minus quam illa quae dicta sunt necessarium.
Augustinus HOME

bnf12949.35

Augustinus, De dialectica, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Augustinus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik