monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De dialectica, II. <<<     >>> IV.

Augustinus, De dialectica, III.

1 Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae.
2 Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus 'omnis homo ambulat'.
3 Coniunctae sunt, de quarum copulatione indicatur, ut est 'si ambulat, movetur'.
4 Sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est, donec perveniatur ad summam.
5 Summa est autem quae conficitur ex concessis.
6 Quod dico tale est: qui dicit 'si ambulat, movetur', probare vult aliquid, ut cum hoc concessero verum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod moveatur - aut restet illi docere quod non moveatur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet.
7 Rursus si hoc modo velit dicere 'homo iste ambulat', simplex sententia est: quam si concessero et adiunxerit aliam 'quisquis autem ambulat movetur' et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur, quae iam neccessario concedatur, id est 'homo iste igitur movetur'.
Augustinus HOME

bnf12949.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik